OECUS

OECUS
OECUS
apud Vitruvium, l. 6. c. 6. Graeca vox, Οἶκος, vulgo domus: Iosepho l. 15. Regnum seu Tetrarchia est, ibi enim legimus, ὁ οἶκος τοῦ Λυσανίου quod idem est, ac Lysaniae Tetrarchiae vel Abilenae, ut appellat Euangelista Lucas c. 3. v. 1. Vide supra Lysanias. Quemadmodum idem eandem Tetrarchiam, quamdiu in potestate Zenodori erat, τὸν Ζηνοδώρου οἶκον nominat. Quum enim memorat, mortuô Herode, cum inter possessas ab illo terras esset haec Tetrarchia reperta, Augustum illius partem Philippo attribuisse, ait: Attributa est Philippo Auranitis, σύν τινι μέρει οἴκου τοῦ Ζηνοδώρου, cum parte quadam eius, quae appellata est Zenodoridomus. Eôdem modô apud veter. Graecos sumptam hanc vocem reperimus, pro Dominatione, Regno, Regia. Ut in Ep. Themistoclis ad Artaxerxem: Ἥκω παρά σι, ὃς κακὰ πλεῖςτα Ἑλλήνων εἴργασμαι τὸν ὑμέτερον οἶκον, Venio ad te, qui Regiae vestrae plus mali intuli, quam ullus Graecorum, Thucyd. l. 1. Sic Herodot. l. 6. Ἄνδρες Ἴωνες νῦν τίς ὑμέων εὖ ποιήσας φανήτω τὸν Βασιλέως οἶκον. Apud Polybium, ἡ Μακεδόνων οἰκία de Regibus et Regno Macedoniae. Hodieque Germani Regum Principumque familias Oecum, vernacule Haus, appellare in more habent. Casaubon. Exercit. XII. num. 4. Alias vocis significationes vide supra Oeci. Addo hîc saltem. conventicula Christianorum. sub Imperatorib. Ethnicis, h. e. loca, in quibus publicô cultu defungebantur, ubi aliqua illis quies erat,
Graecis illorum temporum Scriptoribus plerumque et Οἴκους, et ἐκκλησιῶν οἴκοῦς, generali appellatione, quod ab aedibus privatis non multum different, insigniri consuevisse. Vide Eusebium Histor. Eccl. l. 8. c. 13. et l. 9. c. 9. Uti Latinis Domos Dei, ut videmus apud Tertullian. de Idolo. c. 7. et Zenonem Veron. Serm. de Psalmo 126. Certe Constantinus et Licinius in Edicto suo pro Christianis, de conventiculis illorum ita loquuntur, ut facile appareat, nihil in iis notabile fuisse: vocantes solum τόπους εν οἷς συνέρχεςθαι οἱ Χριςτιανοὶ ἔθος εἶχον. Unde occasio Gentilibus, qui exteriorem rerum faciem, quam interiores cordis secessus, pluris aestimabant, Christianis nulla esse templa, nulla delubra, adeoque sectam illam vere irreligiosam ac ἅθεον esse, calumniandi, apud Minucium Fel. Vide Desid. Heraldum ad Arnob. l. 6. et supra, ubi de veter. Christianorum Conventiculis. Sed et Deorum aedes, Θεῶν οἶκοι apud Herodotum passim. Vide Heraldum ibid.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Oecus — Oecus, the Latinized form of Gr. oikos, house, used by Vitruvius for the principal hall or salon in a Roman house, which was used occasionally as a triclinium for banquets. When of great size it became necessary to support its ceiling with… …   Wikipedia

  • Oecus — Fresken im Haus der Vettier in Pompeji. Der Oecus (von griechisch οἶκος „Haus“, „Wohnung“) ist ein Raum im römischen Haus, ähnlich dem Triclinium. Der oecus ist aber im allgemeinen größer, so dass die Decke von Säulen gestützt werden muss.… …   Deutsch Wikipedia

  • OECUS Asarotos — apud Plin. l. 36. c. 25. Celeberrimus fuit in eo genere Solus, qui Pergami stravit, quem vocant Asaroton Occon, quoniam purgamenta cenae in pavimento, quaeque everri solent, veluti relicta fecerat parvis e tesserulis, tinctisque in verios colores …   Hofmann J. Lexicon universale

  • oecus — /ee keuhs/, n., pl. oeci /ee suy/. (in an ancient Roman house) an apartment, esp. a dining room, decorated with columns. [ < L < Gk oîkos house] * * * …   Universalium

  • oecus — noun An apartment, room, or hall in an ancient Roman dwelling house …   Wiktionary

  • Oecus — L Œcus est une pièce de la maison romaine équivalant à un salon ; elle se trouve généralement entre l Atrium et un péristyle donnant sur un jardin. On l identifie comme un salon dans les fouilles archéologiques de maison romaine en raison de …   Wikipédia en Français

  • oecus — oe·cus …   English syllables

  • oecus — …   Useful english dictionary

  • Casa dei Vettii — Blick in das Peristyl Grundriss: Vom Haupteingang (rechts) gelangt man in das Atrium, an das sich unmittelbar das Peristyl anschließt Haus der Vettier …   Deutsch Wikipedia

  • Haus der Vettier — Blick in das Peristyl Grundriss: Vom Haupteingang (r …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”